- INSTRUERE
- INSTRUEREproprie ἐπικτίζειν est; unde instructa apud vett. Rei Agrimensor. Auctores, ἡ ἐπέκτισις, lapidum nempe structura, ad muri vicem, pro termino; quod genus terminus Epictiticus et Epictiticalis, in illorum scriptis, passim appellatur: Sic apud Hygin. in sigura picta Epictiticalis termini murum visere est, ex lapidibus constructum triangularem, in trifinio ponendum: ut arcae erant quadratae structurae lapideae, in quadrifinio, pro terminis collocandae, quas instructas arcas vocavit Frontin. in voce Carseoleis. Hinc instruices caementitiae, apud Solin. c. 28. Salibus domos exstruunt (Amantes) quos in modum cautium e montibus excitatos, ad usum aedium, caementitits nectunt instruicibus: caementa sunt, quibus instruuntur et nectuntur inter se lapides, quod verbo hoc proprie indigitarur. Vide supra Caementum. Isid. Instructio vocata eo, quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides luto et ligna et lapides invicem sibi. nam et intinctio ferri in aqua instructura est etc. Ferruminare id vocat Plin. l. 31. c. 7. E' cuiusmodi structo lapide quoque cryptas fuisse Iudaeorum, diximus supra, vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 7. et 378. qui et de more Instrumenta Artficum sepulchris insculpendi, p. 1221.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.